# Clavis scripturae sacrae, pars secunda 2.18.3-6

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda, 2.18.3 to 2.18.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/2.18.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/2.18.3

Idem de Trinitate lib. 1. Optimus enim lector est, qui dictorum intelligentiam expectet ex dictis potius quam imponat, et retulerit magis quam attulerit: neque cogat id videri dictis contineri, quod ante lectionem praesumpserit intelligendum. Cum itaque de rebus Dei erit sermo, concedamus cognitionem sui Deo, dictisque eius pia veneratione famulemur. Idoneus enim sibi testis est, qui nisi per se cognitus non est. Si qua vero nos de natura Dei et nativitate tractantes comparationum exempla afferemus, nemo ea existimet absolute in se rationis perfectionem continere. Comparatio enim terrenorum ad Deum nulla est, sed infirmitas nostrae intelligentiae coegit species quasdam ex inferioribus tanquam superiorum indices quaerere: ut rerum familiarium consuetudine admonente, ex sensus nostri conscientia ad insoliti sensus opinionem educeremur. Omnis igitur comparatio, homini utilis potius habeatur, quam Deo apta: quia intelligentiam magis significet, quam expleat. Idem lib. 4. de Trinit. Postremo, qua interpretationum suarum arte veritatem divinorum dictorum virtutemque corrumpant. Non ignoramus autem, ad res divinas explicandas neque hominum elocutionem, neque naturae humanae comparationem posse sufficere. Quod enim inenarrabile est, id significantiae alicuius finem et modum non habet: et quod spirituale est, id a specie corporalium exemploque diversum est. Tamen cum de naturis caelestibus sermo est, illa ipsa quae sensu mentium continentur, usu communi et naturae et sermonis sunt eloquenda: non utique dignitati Dei congrua: sed ingenii nostri imbecillitati necessaria, rebus scilicet verbisque nostris ea quae et sentimus et intelligimus locuturi. Atque haec sicut primo libello testati sumus, nunc quoque idcirco a nobis commemorata sunt, ut cum aliquid ex humanis comparationibus proferimus, non secundum naturas corporales de Deo sentire credamur, nec passionibus nostris spiritualia comparare: sed potius rerum visibilium speciem ad intelligentiam invisibilium protulisse. Idem super Psalmum 63. Esse autem plures memini, qui omnia quae in libris Psalmorum scripta sunt, ad personam Domini nostri, unigeniti filii Dei, existiment esse referenda: nihilque in eis aliud, quam quod ei sit proprium, contineri. Quae eorum opinio argui non potest. Omnis enim ex affectu religiosae mentis hic sensus est, et caret culpa propensiori studio, omnia ei per quem ipsa omnia sunt, coaptare. Quanquam enim idipsum interdum imperite fiat: tamen per id quod ad Deum cuncta referuntur, necesse est ut ea quae ei sunt propria, vere ac fideliter praedicentur. Cavendum autem est, ne dum omnia convenire in eum aequaliter opinamur: per assertionis huius studiosam intentionem plurimum et divinitatis suae dignitati, et corporationis sacramento, et operationum potestati, et passionis virtuti, et resurrectionis gloriae detrahatur. Tenendus igitur modus: diligenter ac caute constituendum est, quid de divinitatis suae nativitate, quae ei a patre est, fuerit prophetatum: quando eius hominis quem assumpsit, persona tractetur: ubi operatio, passio, et resurrectio praedicetur: quid vere unicuique tempori congruat, quando fides gentium nuncietur, quando peccata anterioris populi arguantur, quando doctrina timoris Dei et confessionis eruditio ex prophetae oratione praestetur. In his enim prophetiae spiritalis ordo consistit.

---

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/flacius-m-clavis-2.xml.
