Latin
2.18.7 to 2.18.11
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda 2.18.7-11
Unproofread scanNot analysed yet
Idem super Psalmum 118. Sed ad id etiam illud accedit, quia mandata sua veritas est. Nihil illic anceps, nihil dubium, totum veritatis absolutione perfectum est: quae hoc maiore periculo negliguntur, quo magis veritatis praecepta sunt constituta. Idem lib. 2. de Trinitat. Extiterunt enim plures, qui caelestium verborum simplicitatem pro voluntatis suae sensu, non pro veritatis ipsius absolutione susciperent, aliter interpretantes, quam dictorum virtus postularet. De intelligentia enim haeresis, non de scriptura est: et sensus, non sermo sit crimen. Nunquid corrumpi veritas potest, cum patris nomen auditur? Nunquid natura filii non continetur in nomine? Nunquid Spiritus sanctus non erit qui nuncupatur? Idem in Matth. Canon. 25. Frequenter admonuimus, proprietates verborum et locorum contuendas, ut momenta praeceptorum caelestium consequamur. Idem in Psalm. explic. prolog. Est autem diligens perpensumque iudicium expositionis Psalmi uniuscuiusque praestandum, ut cognoscatur qua unusquisque eorum clave intelligentiae aperiendus sit. Nam libet omnis similis est urbi pulchrae atque magnae, cui aedes complures diversaeque sint, quarum fores propriis clavibus diversisque claudantur: quae cum unum in locum congestae permixtaeque sint, volenti unamquamque aedem aperire, maximam ignaro afferant difficultatem, ut claves uniuscuiusque aedis inveniat: sitque aut familiaris scientiae cognitam clavem cito ex copia illa congestae in unum varietatis eligere: aut ingentis laboris, aptam et congruam clavem aperiendi uniuscuiusque aditus invenire: quia ratio et qualitas non sinat, non suas claves claustris disparibus coaptare. Itaque secundum Domini misericordiam aperiendi unius, cuiusque Psalmi clavem reperturi, huius ipsius primi Psalmi aditum propria sua et congrua clave pandamus. Idem lib. 5. de Trinit. Neque enim aliter veritas intelligi potest, quam si falsa ea esse quae veritati obiecta sunt, detegantur: et hoc quidem mentientium absolutiore dedecore, si mendacia ipsa proficiant veritari. Et quidem sensu humanae opinionis commune iudicium est, nequaquam veris falsa sociari, neque haec terum genera mutuo sibi assensu contineri: quia per generis differentiam adversante natura, nunquam dissidentia coeant, nec diversa consentiant, nec sibi invicem aliena communia sunt. Quae cum ita sint, interrogo inter verum et falsum Deum, quomodo hoc dictum intelligatur: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram? Verba sensum enunciant, sensus rationis motus, rationis motum veritas incitat. Ex verbis igitur sensum sequamur, et ex sensu rationem intelligamus, et ex ratione veritatem aprehendamus.