Latin
2.2.24 to 2.2.33
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda 2.2.24-33
Unproofread scanNot analysed yet
Qua propteriam cum ipso ita dicam, sancto Spiritu ad enarrationem procedam. Idem: Maxima autem via ad officii dicentis inventionem, est meditatio ac studium Scripturarum divinitus inspiratum. In his enim et actionum praecepta inveniuntur: et beatorum virorum vitae literis traditae, velut imagines quaedam vivae divinae reipublicae, ad bonorum operum imitationem propositae sunt. Itaque in quacunque re se unusquisque indignum esse senserit, si in illis conversetur: velut ex communi medicamentaria officina, medicamentum aegritudini commodum reperit. Et, qui quidem temperantiae amator est, historiam de Ioseph assidue revolvit, et ab ipso temperantiae actiones edocetur: cum reperiat ipsum non solum continenter se habere ad voluptates, sed etiam habitualiter ad virtutem dispositum. Fortitudinem vero discit a Iob, qui non solum cum vita ipsi in contrarium mutata esset, pauperque ex divite, et orbus ex pulchros liberos habente, in uno temporis momento factus esset, idem permansit, invictam ubique animi constantiam conservans: sed neque amicis ad consolandum ipsum venientibus, ipsique insultantibus, et dolorem exacerbantibus, exasperatus est. Rursum si quis consideret, quomodo mitis in eadem re et simul magnanimus fiat, ut animi quidem indignatione adversus peccatum utatur, lenitate vero erga homines: invenit David, generosum quidem in virilibus belli factis, mitem vero et immobilem in hostibus retaliandis. Talis erat et Moses, magno quidem animo contra eos qui in Deum delinquunt exurgens, leni vero animo calumnias contra se sustinens. Et ubique velut pictores, cum imaginem de imagine pingunt, frequenter ad exemplar respicientes, lineamentum inde ad suum opificium transferre studio habent: sic oportet eum qui studio habet seipsum omnibus virtutis partibus perfectum efficere, ad sanctorum vitas, velut statuas mobiles et actuosas respicere, et illorum bona per imitationem sua facere. Preces rursus lectionibus succedentes, fortiorem et vigentiorem animam desiderio ad Deum commotam suspiciunt.