Latin
SENTENTIAE AC REGULAE PATRUM DE RATIONE DISCENDI SACRAS LITERAS, TRACTATUS II, CYPRIANUS SERMONE DE BAPTISMO CHRISTI
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda 2.20
Unproofread scanNot analysed yet
Legat hic unum verbum, et in hoc mandato meditetur Christiana religio, et inveniet ex hac Scriptura omnium doctrinarum regulas emanasse: et hinc nasci, et huc reverti, quicquid Ecclesiastica continet disciplina: et in omnibus irritum esse et frivolum, quicquid dilectio non confirmat. Praecepisti, Domine, ut audiamus dilectum filium tuum: gratias tibi agimus, quia nos eius magisterio commendasti. Nos vero ex praecepto tuo, eius doctrinae nos tradimus informandos et inhaerentes ei libenter, cum duce Spiritu sancto omni tempore audiemus.