# Clavis scripturae sacrae, pars secunda 2.20

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda, SENTENTIAE AC REGULAE PATRUM DE RATIONE DISCENDI SACRAS LITERAS, TRACTATUS II, CYPRIANUS SERMONE DE BAPTISMO CHRISTI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/2.20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/2.20

Legat hic unum verbum, et in hoc mandato meditetur Christiana religio, et inveniet ex hac Scriptura omnium doctrinarum regulas emanasse: et hinc nasci, et huc reverti, quicquid Ecclesiastica continet disciplina: et in omnibus irritum esse et frivolum, quicquid dilectio non confirmat. Praecepisti, Domine, ut audiamus dilectum filium tuum: gratias tibi agimus, quia nos eius magisterio commendasti. Nos vero ex praecepto tuo, eius doctrinae nos tradimus informandos et inhaerentes ei libenter, cum duce Spiritu sancto omni tempore audiemus.

---

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/flacius-m-clavis-2.xml.
