Latin
2.30.1 to 2.30.9
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda 2.30.1-9
Unproofread scanNot analysed yet
Nullo locutionis genere utitur sacra Scriptura, quod in consuetudine hominum non inveniatur: quia utique hominibus loquitur. Augustin primo de Trin. cap. 12. EXPLICATIO. Hilarius super Psalmum 126. Sermo enim divinus secundum intelligentiae nostrae consuetudinem naturamque se temperat: communibus rerum vocabulis ad significationem doctrinae suae et institutionis aptatis. nobis enim non sibi loquitur: atque ideo nostris utitur in loquendo. Locutiones quaedam in sacris Literis inusitatae nobis, magis videntur proprietatem lingua, unde translatae sunt, repraesentare, quam altiorem sensum continere. Augustinus de doctrina Christiana libro 2. cap. 13. EXPLICATIO. Quamvis iota unum aut unus apex non praeteribit a lege, non tamen eruenda sunt undecunque mysteria, cum praesertim suas unaquaeque lingua proprietates habeat, quibus nulla subsunt mysteria. In quam rem nonnihil offendunt parum eruditi concionatores. Huius exemplum sit, quod adversarii in dicto Matthaei, Non exibis inde donec solvas ultimum quadrantem, ex vocula Donec volunt purgatorium probare, cum Hebraea consuetudine idem significet ac Nunquam: sicut Marcus eam sententiam expressit. Eadem vis est: Ioseph non cognovit Mariam, donec peperit Iesum. Sic in voce Fratres, impegerunt Helvidiuni, putantes tantum uterinos sic vocari. Sua sunt idiomata, hoc est linguae proprietates, sacrae Scripturae. Augustin. Quaestion. super Gen. 9. 31. et in Iohan. tractat. 10. et Hieronymus in quinto Comment. in Isaiam. EXPLICATIO. Augustinus exponens hanc regulam, inquit: Habet linguam suam sacra scriptura: et quicunque hanc nescit, turbatur. Ut cum legimus in Evangelio, Fratres Domini: quaerimus, unde fratres Domino? Num etiam iterum Maria peperit? Absit. Inde coepit dignitas virginum. Illa femina mater esse potuit, mulier esse non potuit. Dicta est autem mulier secundum femineum sexum, non secundum corruptionem integritatis: et hoc ex lingua ipsius Scripturae. Nam et Eva statim facta de latere viri sui, nondum contacta a viro suo, nostis quia mulier appellata est. et, Formavit eam in mulierem. Unde ergo fratres, cognati Mariae, fratres Domini? De quolibet gradu cognati. unde probamus? Ex ipsa Scriptura, nam fratres non eos solos appellare consuevit, qui nascuntur ex eodem viro et femina, aut eodem utero, aut ex eodem patre, quamvis diversis matribus: aut certe ex eodem gradu, velut compatrueles aut consobrinos. Locus hic, quem exempli causa attulit August. locupletissime a divino Hieronymo explicatur, contra Helvidium, et in Matth. cap. 12. lege Regulam 193.