Latin
2.30.136 to 2.30.142
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda 2.30.136-142
Unproofread scanNot analysed yet
Nominum mutatio, aut impositio, a Deo, aut in illis additio, spiritalis gratia indicium est. Ex multis authoribus. EXPLICATIO. De Christo scriptum est, quod vocatum est nomen eius IESUS: quod vocatum est ab angelo, priusquam in utero conciperetur. Vocabis (inquit Gabriel ad Mariam) nomen eius IESUM: Ipse enim [? :--um ]faciet populum suum a peccatis eorum. Et Abrahae patriarchae in nomine additum est, quem [? :--stat ]patrem secundum carnem fuisse populi Iudaici. Detractum est et aliquid nomini Sarae. Zachariae filio, quem praecursorem et Baptistam Dominus elegerat, Iohannes nomen imponitur. Sic et Iacob, Israel dicitur: et Simoni Cephas nomen impositum est a Christo. In Ieremia contrarium indicium est, capite vigesimo. Nomina propria etiam sola, sirecenseantur in sacra Scriptura, non contemnantur. Chrysost. Genes. Homil. 4. EXPLICATIO. Cum mysteriis tota gravida sit Scriptura, quis ambigat vel in ipsis nominibus propriis, seu impositione, seu interpretatione, multum thesaurum doctrinae latere? Origenes in Levitico, Homilia 8. Omnis, inquit, medicus ex herbarum succis, vel arborum, vel etiam metallorum venis, vel animantium naturis profutura corporibus medicamenta componit. Sed herbas istas si quis forte, antequam pro ratione artis componantur, aspiciat, si quidem in agris aut montibus, velut foenum vile conculcat, et praeteris: si vero eas intra medici scholam dispositas per ordinem viderit, licet odorem tristem forte et [? :au--erum ]reddant: tamen suspicabitur eas curae vel remedii aliquid continere, etiamsi nondum quae vel malis sit sanitatis ac remedii virtus, agnoverit. Medicum vero dici in Scripturis divinis Dominum nostrum IESUM Christum, etiam ipsius Domini sententia perdocemur. Si ergo Christus medicus, Pharmacopolium divina Scriptura: quis tam vecors est, qui ociose, et non sine magna hominum utilitate de quid in ea positum suspicetur? Moris est Scripturarum, imperativum modum pro optativo ponere. Origenes Homilia prima in Cantica Cantic. Hieronymo interprete.