Latin
2.30.314 to 2.30.317
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda 2.30.314-317
Unproofread scanNot analysed yet
St quis quaerat illa in Scripturis divinis quae miranda putant philosophi, inveniet. Ambros. in praefatione Evangelii Luc. EXPLICATIO. Quid etiam tres libri Salomonis, unus de Proverbiis, alius Ecclesiastes, tertius de Canticis canticorum, nisi trinae huius ostendunt nobis sapientiae sanctum Salomonem fuisse solertem? Qui de rationalibus et ethicis in Proverbiis scripsit: de naturalibus in Ecclesiaste, quia vanitas vanitatum, et omnia vanitas, quae in hoc mundo sunt constituta. vanitati enim creatura subiecta est. De moralibus aut et rationalibus in Canticis canticorum, eo quod cum animae nostrae amor verbi caelestis infunditur, et rationi mens sancta quadam societate connectitur, admiranda mysteria revelantur. Unde et David docens sapientiam naturalem, Emitte, inquit, spiritum tuum, et creabuntur. Docet moralia in eodem libro, cum me in illis beatitudinibus docet mores: quemadmodum amare inimicum debeam. quemadmodum non referire, et non repercutere verberantem: quemadmodum bene facere, mutuum dare cum desperatione recuperationis, et cum remuneratione mercedis. merces enim facilius sequitur non expectantem. Docet etiam rationabilia, cum lego: Quoniam qui fidelis est in minimo, etiam in magnis fidelis est. Quid adhuc de naturalibus dicam? Qui docuit virtutes caelorum moveri, Dominum solum esse unigenitum Dei filium, in cuius passione tenebrae per diem factae sunt, terra obscurata est, sol refugit. Ergo omnem, quem mundana sibi prudentia falso vendicat principatum, sapientia vere possidet spiritalis, praesertim cum (ut aliquid audacius usurpemus) ipsa fides nostra, ipsum mysterium Trinitatis sine hac triplici sapientia esse non possit, nisi credamus illum naturaliter patrem, qui nobis genuit redemptorem: et illum Christum, qui patri usque ad mortem secundum hominem obediens, nos redemit: et illum rationabilem spiritum, qui rationem colendae divinitatis et vitae regendae humanis pectoribus infundit. Omnia quae scripta sunt in sacris Literis, ad Christum referuntur. August. in Ps. 71.