Latin
2.30.441 to 2.30.451
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda 2.30.441-451
Unproofread scanNot analysed yet
EXPLICATIO. Videndum est in quo similia dicta conveniant, aut disconveniant. Nemo ex omnibus sanctis invenitur diem festum vel convivium magnum egisse in die natalis sui, praeter Pharaonem et Herodem. Nemo invenitur habitisse laetitiam in die natalis filii vel filiae suae. Soli peccatores super hutusmodi nativitate laetantur. Sancti vero non solum non agunt festivitatem in die natalis sui, sed et Sancto spiritu repleti execrantur hunc diem. Origenes in Levit. Hom. 8. et Hieron. in Matth. cap. 14. EXPLICATIO. Contrarium reperies in ablactatione Isaaci. Interrogationes quaedam in sacris Literis, quae negationem inferre videntur, non sunt negative intelligendae. Ambrosius de poenit. lib. 1. cap. 8. EXPLICATIO. Scriptum est: Si peccaverit homo in hominem, orabunt pro eo ad Dominum: si autem in Dominum peccaverit homo, quis orabit pro eo? Non enim scriptum est: Nullus orabit pro eo: sed, Quis rogabit? Hoc est, quis ille sit, qui in tali causa orare possit? Quaeritur, non excluditur. Denique habes in Psalmo 14: Domine quis habitabit in tabernaculo tuo, aut quis requiescet in more sancto tuo? Non enim nullus, sed probatus habitabit. Nec hoc dicit, quod nemo requiescat, sed requiescat electus, ut scias hoc esse verum quod non multo post in Psal. 23 ait: Quis ascendet in montem Domini, aut quis stabit in monte sancto eius? Vide caput de interrogatione et responsione. Libri quidam sacrae Scripturae sui autoris nomen habent, quidam non habent. Chrysost. in epist. ad Rom. Homil. 1. EXPLICATIO. Moyses libris quinque a se scriptis nusquam nomen suum addidit, neque qui illum subsecuti, quae post illum gesta sunt, scripsere. Sed neque Matthaeus neque Iohannes, non Marcus, non Lucas. At beatus Paulus ubique epistolarum suarum nomen suum praeponit. Quid ita? Quod illi quidem praesentibus scribebant, atque supervacanea illis erat praesentiae suae declaratio. Paulus autem e longinquo literas mittebat, et sub epistolari figura: iccirco necessaria erat nominis additio. Quod si in ea quam ad Hebraeos scripsit epistola, secus fecit, id suo quodam proprio consilio facit. Nam quod inimico essent Hebraei erga illum animo, ut ne e prooemiis audito eius nomine sermoni aditum occluderent, illorum audientiam occultanda nominis sui declaratione artificiose captaret. Quod si prophetae nomina sua apposuere, et Salomon, id vobis investigandum relinquo: qua de causa alii quidem apposuere, alii autem non apposuere.