# Clavis scripturae sacrae, pars secunda 2.30.461-466

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda, 2.30.461 to 2.30.466. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/2.30.461
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/2.30.461

Cum ea quae non accidunt Deo, tanquam illi accidant, loquimur, eum facere agnoscimus, ut vobis accidant ea duntaxat, quae laudabilia sunt. Et hoc quantum Scripturarum usus admitut. August. 4, de Genes. ad literam, cap. 9. EXPLICATIO. Sicut recte dicitur Deus facere, quicquid ipso in nobis operante, fecerimus: ita recte dicitur requiescere, cum eius munere requiescimus. Hoc quidem recte intelligimus, quia et verum est, et non magna intentione indiget, ut videamur ita dicere, requiescere Deum, cum nos requiescere facit: sicut dicitur cognoscere, cum efficit, ut cognoscamus. Neque enim Deus tempora liter cognoscit, quod antea non noverat, et tamen dicit ad Abraham: Nunc cognovi, quoniam times Deum. Ubi quid aliud accipimus, nisi, nunc feci, ut cognosceretur? Et hoc locutionis modo arbitror dictum illud ab Apostolo: Nolite contristare Spiritum Sanctum Dei, in quo signati estis in die redemptionis. Neque enim ipsa Spiritus sancti, qua est, quicquid est, substantia contristari potest, cum habeat aeternam atque incommutabilem beatitudinem, magisque sit ipsa aeterna et incommutabilis beatitudo. Sed quia ita in sanctis habitat, ut eos impleat charitate, qua necesse est, ut homines ex tempore gaudeant, profectu fidelium et bonis operibus: et ideo necesse est, etiam contristentur lapsu vel peccatis eorum, de quorum fide ac pietate gaudebunt. Quae tristitia laudabilis est, quia venit ex dilectione, quam Spiritus sanctus infundit. Propterea ipse spiritus dicitur contristari ab eis quisic agunt, ut eorum factis contristentur: sancti non ob aliud, nisi quia Spiritum sanctum habent. Deus in sacra Scriptura aliquando nuncupative, aliquando essentialiter dicitur. Gregor. super Ezech. Homil. 8. EXPLICATIO. Nuncupative enim dicitur, sicut scriptum est: Ecce constituite Deum Pharaonis. Et sicut Moyses ait: Siquis hoc vel illud fecerit, applica illum ad Deos, videlicet ad sacerdotes. Qui rursum dicit: Diis non detrahes, id est sacerdotibus. Et sicut Psalmista ait: Deus stetit in synagoga Deorum, in medio autem Deos discernit. Essentialiter autem Deus dicitur, sicut ad Moysen dicitur: Ego sum Deus patris tui, Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Iacob. unde Paulus Apostolus volens nuncupativum Dei nomen ab essentiali discernere, de redemptore nostro locutus est, dicens: Quorum sunt patres, ex quibus est Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in secula. Qui enim nuncupative dicitur, Deus inter omnia: qui vero essentialiter, Deus super omnia. Ut ergo ostenderet Christum naturaliter Deum, non hunc Deum tantummodo, sed Deum super omnia esse memoravit: quia et electus quisque sicut praemisimus, vel in exemplo iustitiae praerogando positus, dici Deus potest, sed inter omnia: quoniam nuncupative Deus. Christus autem Deus super omnia, quia naturaliter Deus.

---

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/flacius-m-clavis-2.xml.
