# Clavis scripturae sacrae, pars secunda 2.30.5-10

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda, 2.30.5 to 2.30.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/2.30.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/2.30.5

Si verbis dissentiant, quae ab Apostolis citantur ex veteri Testamento, non confugiendum est ad Apocrypha: sed sciamus veteris Testamenti esse, quae citantur ab Apostolis. Hieronymus in Epistolam ad Ephesios, cap. 5. EXPLICATIO. In Genesi scriptum est: Propter hoc relin quet homo patrem suum, et matrem suam, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. Apostolus autem in epistola ad Ephesios pro eo quod ibi habetur, ἔνεκεν τούτου , id est propter hoc, posuit ἀντὶ τούτου , quod Latine aliis verbis dici non potest. Deinde pro Patre suo et Matre sua, pronomina abstulit, et tantum Patrem posuit, et Matrem. Et quod in medio dicitur: Et adhaerebit uxori suae: hic penitus praetermisit, et tantum quod sequebatur hoc dictum superioribus copulavit, et posuit: Et erunt duo in carne una. Hoc aut totum nunc idcirco observavimus, ut etiam in caeteris locis, sicubi testimonia quasi de Prophetis et veteri Testamento ab Apostolis usurpata sunt, et in nostris codicibus non habentur, nequa quam statim ad Apocryphorum ineptias et deliramenta curramus: sed sciamus, scripta quidem ea esse in veteri Testamento, sed non ita ab Apostolis, ut sensum magis usurpatum, nec facile nisi a studiosis posse, ubi scripta sint, inveniri. Libri sacrae Scripturae cum honore sui cuiusque scriptoris legendi sunt. Augustin. 12 Confession. cap. 30 et 31. EXPLANATIO. Famulum tuum, Domine, scripturae huius dispensatorem, spiritu tuo plenum ita honoremus, ut hoc eum te revelante, cum haec scriberet, attendisse credamus, quod in eis maxime et luce veritatis et fruge utilitatis excellit. Ita cum alius dixerit, Hoc sensit quod ego: et alius, lmo illud quod ego: religiosius me arbitror dicere, cur non utrumque potius, si utrumque verum est: et si quid tertium, et si quid quartum, et si quid omnino aliud verum in his verbis videat, cur non omnia illa vidisse credatur, per quem unus Deus sacras Literas vera et diversa visuris multorum sensibus temperavit? sensit enim Scriptor libri sacri in his verbis, atque cogitavit, cum ea scriberet, quicquid hic veri potuimus invenire, et quicquid nos non potuimus, aut nondum possumus, et tamen in eis inveniri potest.

---

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/flacius-m-clavis-2.xml.
