Latin
2.30.574 to 2.30.584
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda 2.30.574-584
Unproofread scanNot analysed yet
Constituti erant in populo Iudaeorum sacerdotales gradus, qui Prophetas Pseudoprophetasque discernerent: hoc est, intelligerent, qui de Dei spiritu loquerentur, qui de contrario. Hier. in Esai. cap. 3. Prophetae cum habeant in titulo, Visio quam vidit, etc. non inferunt quae viderint, sed quae dicta sunt, narrant. Hieronymus in 1. cap. Esaiae. EXPLICATIO. Cum in Esaia dicatur, Visio Esaiae: subiungitur, non quid viderit, sed dicitur, Audi caelum, et auribus percipe terra: et reliqua quae sequuntur. Idemque dicendum de aliis Prophetis. Prophetae nequaquam suo arbitrio loquuntur, sed ex Domini voluntate. Hieronymus in Hieremiae capite 28. EXPLICATIO. Quia prophetia futurorum saepissime sit, quorum solius Domini notitia est. Nam et Hieremias tacet, cum ab eius collo ab Anania catena lignea aufertur, doloremque dissimulat: necdum enim a Domino quid loqueretur, fuerat revelatum. Tandem facto ad Hieremiam verbo Domini confidenter loquitur. Loqui Dominum ad prophetam, loqui in propheta, non idem sunt. Nam loquitur Dominus ad prophetam, cum per angelicam, sive per quamlibet aliam speciem loquitur. Loquitur vero in aliquo, cum sine aliqua specie extrinsecus apparente, loquitur in corde eius, per occultam suae virtutis inspirationem. Rupertus Abbas super Oseae cap. 1. Prophetiae tempora tria sunt: scilicet praesens, praeteritum et futurum. Quorum praesens et praeteritum prophetiae etymologiam perdunt. Ipsa autem tempora sibi invicem concinunt ad probationem. Homil. 1. EXPLICATIO. Prophetia de futuro est: Ecce virgo concipiet, et pariet filium. Prophetia de praeterito: In principio creavit Deus caelum et terram: de illo enim tempore dixit homo, quando non erat homo. Prophetia de praesenti est, quando Apostolus dicit: Si autem omnes prophetent, intret autem quis infidelis vel idiota, convincitur ab omnibus, occulta cordis eius manifesta fiunt. Et ita cadens in faciem, adorabit Dominum, pronuncians, quod vere Deus in vobis sit. Cum igitur dicitur, Occulta cordis eius manifesta fiunt: profecto monstratur, quia per hunc modum prophetiae spiritus non praedicit, quod futurum est, sed ostendit quod est. Quo autem pacto prophetiae dicatur spiritus, qui nil futurum indicat, sed praesens narrat? Qua in re animadvertendum est, quod recte prophetia dicitur, non quia dicit ventura, sed quia prodit occulta.