# Clavis scripturae sacrae, pars secunda 2.30.686-689

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda, 2.30.686 to 2.30.689. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/2.30.686
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/2.30.686

Paulus sermone trivii utitur nonnunquam in epistolis. Hieronym. in epistolam ad Galatas capite tertio. EXPLANATIO. Quod dicitur, O insensati Galatae, quis vos fascinavit? digne Paulo, qui etsi imperitus est sermone: non tamen scientia debemus exponere, non quo scierit esse fascinum, qui vulgo putatur nocere, sed usus sermone sit trivii: ut in caeteris, ita et in hoc quoque loco verbum quotidianae sermocinationis essumpserit. Legimus in Proverbiis: Donum invidi cruciat oculos. Qui apud nos in Graeco significantius ponitur fascinator, et in Sapientia quae Salomonis scribitur: Fascinatio malignitatis obscurat bona. Quibus docemur exemplis, quod vel invidus aliena felicitate crucietur, vel ei, in quo bona sint, aliquo alio fascinante, id est, invidente, noceatur. Dicitur fascinus proprie infantibus nocere, et aetati parvulae, et his qui necdum firmo vestigio figant gradum. Unde et quidam ex Gentilibus: Nescio quis teneros oculus mihi fascinat agnos.

---

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/flacius-m-clavis-2.xml.
