# Clavis scripturae sacrae, pars secunda 2.30.77-86

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda, 2.30.77 to 2.30.86. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/2.30.77
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/2.30.77

Figurate qui omnia dici in sacris Literis credunt, falluntur. August. 8. de Gen. ad literam, c. 1. EXPLICATIO. Liber qui Cantica canticorum Salomonis inscribitur, totus figuratis locutionibus constat. Quidam vero alii sacrae Scripturae libri, rerum gestarum narrationem continent: ut libri Regum, et similes: qui etsi allegoriae sensum patiantur, illa tamen super historica narratione fundatur. Quaedam vero sunt, quae si allegorice tantum enarrentur, absurda et impossibilia continere videantur. Verum de hac re in Capite de 4. Scripturae sensibus dictum est. ut si quis totam Paradisi narrationem spiritualiter intelligat, quia Cain et Abel genuit, et Seth: an et ipsi figurate tantum fuerunt, non etiam homines ex hominibus noti: De proximo ergo attendant iustam praesumptionem, quo tendat: et conentur nobiscum cuncta primitus, quae gesta narrantur, in expressione proprietatis accipere. Sive figurate sive proprie dictum sit, quod dictum esse narratur: dictum tamen esse, non debet putari figuratum. August. 11. de Gen. ad lit. cap. 39. EXPLICATIO. A narratore rerum proprie gestarum exigendum est, ut ea narret facta esse, quae facta sunt: et dicta esse, quae dicta sunt. Sicut autem in factis quaeritur quid factum sit, et quid significet: ita in verbis, quid dictum sit, et quid significet. Dum dicitur serpenti, Super pectus tuum gradieris, etc. tota ista sententia figurata esse potest. Quod autem scriptum est, Et dixit Dominus serpenti: verba sola scribentis sunt, et haec exigenda sunt per proprietatem vocum. Cavendum est, ne figuratam locutionem ad literam accipiamus. Nec locutio propria ut figurata accipienda est. August. 3 de Doctrina Christiana, cap. 5. et cap. 10. et 11. Quicquid in sermone divino neque ad morum honestatem, neque ad fidet veritatem proprie referri potest, figuratum esse cognosce. August. 3. de Doctrina Christiana, cap. 10. EXPLICATIO. Morum honestas ad diligendum Deum et proximum, fidei veritas ad cognoscendum Deum et proximum pertinet. Si ergo flagitium aut facinus videtur iubere, aut beneficentiam vetare, figurara locutio est. Nisi manducaveritis, inquit, carnem filii hominis, et biberitis eius sanguinem, etc. facinus vel flagitium videtur iubere, si lupinam aut caninam lacerationem Christi intelligas. Figurata est ergo, praecipiens passioni Christi esse communicandum. Alia ratio est, quod in Sacramento coenae vera corporis Christi manducatio instituitur.

---

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/flacius-m-clavis-2.xml.
