# Clavis scripturae sacrae, pars secunda 2.30.87-92

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda, 2.30.87 to 2.30.92. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/2.30.87
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/2.30.87

Hanc habet consuetudinem Sermo divinus, ut per tropologiam et metaphoram historia exprimat veritatem: Hieron. in Oseae cap. 10. Nam tropis omnibus sacra Scriptura utitur. August. 3. de Doctrina Christiana, cap. 29. Nec tropi, quibus utitur, mendacia sunt. August. contra mendacium, ad Crescentium cap. 10. EXPLICATIO. Non est mendacium, quando ad intelligentiam veritatis aliud ex alio significantia referuntur. ut cum Christus petra aut leo, aut vitis dicitur, per similitudinem, non per proprietatem. Id quod frequenter in sacris Literis occurrit. Sciant, inquit Augustinus, literati, modis omnibus locutionis, quos Grammatici Graeco nomine τρόπους vocant, autores nostros usos fuisse, et multiplicatius atque copiosius, quam possunt existimare, vel credere qui nesciunt eos, et in aliis ista didicerunt. Quos tamen tropos qui noverunt, agnoscunt literis sanctis, eorumque scientia ad eas intelligendas aliquantum adiuvantur. Admoneo ergo, ut a Grammaticis discantur. Verum nos de hac re satis in hoc toto Opere disseruimus. Hyperbole in sacris Literis quandoque invenitur. August. 16. De civitate Dei, cap. 2. et in ult. cap. Evangelii Iohannis. Invenitur et antiphrasis. August. contra mendacium ad Crescentum cap. 10. Unde tropi mendacia non sunt. EXPLICATIO. Hyperbolica locutio tropica est, et non propria: quo tamen modo, ut caeteris tropis, uti solere Scripturam, nullus qui eam didicit, ambigit. Iste autem tropus, id est modus locutionis fit, quando id quod dicitur, longe est amplius, quam quod eo dicto significatur. Dixit enim Deus ad Abraham, Faciam semen tuum tanquam pulverem terrae. Quis enim non videat, quam sit incomparabiliter amplior pulveris numerus quam potest esse omnium hominum ab ipso Adam usque ad terminum saeculi? Quanto ergo magis quam semen Abrahae, non solum quod pertinet ad Israeliticam gentem, verum etiam quod est, de faturum est, secundum imitationem fidei toto orbe terrarum in omnibus gentibus? Eodem locutimis genere dictum est et a Iohanne in Evangelio, totum mundum capere non posse libros qui scribi possunt de signis quae Dominus IESUS fecit. Salva enim rerum fide, plerunque verba excedere videntur fidem; quod non fit, quando aliquid, quod erat obscurum, vel dubium, causa et ratione reddita exponitur: sed quando id quod apertum est, vel augetur, vel extenuatur, nec tamen a tramite significande veritatis erratur. Quoniam sic verba rem quae indicatur, excedunt, ut voluntas loquentis, nec fallendus appareat, qui novit quousque credatur: a quo, ultra quam credendum est, vel minuitur loquendo aliquid, vel augetur. Neque enim mendacium est, quando ad intelligentiam veritatis aliud ex alio significantu referuntur, Caeterum de Hyperbole alibi dixi.

---

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/flacius-m-clavis-2.xml.
