Latin
SENTENTIAE AC REGULAE PATRUM DE RATIONE DISCENDI SACRAS LITERAS, TRACTATUS II, IUNILII LIBER SECUNDUS DE MATERIA SACRARUM LITERARUM, Quot rationibus Scriptura de Deo loquatur. Cap. 1
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda 2.32.1
Unproofread scanNot analysed yet
Quatuor significationibus Scriptura de Deo loquitur. 1 Aut enim essentiam eius significat, quam Latine et Substantiam nuncupamus, ut est: Ego sum qui sum. 2 Aut personas, vel secundum Graecos substentias, ut est: Ite docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine patris, et filii, et Spiritus sancti. 3 Aut operationem, ut scriptum est: Secundum operationem potentiae virtutis eius, quam operatus est in Christo, suscitans eum a mortuis, et sedere faciens ad dextram suam. 4 Aut collationem eius ad creaturas, ut est: Regi autem seculorum incorrupto, invisibili, soli Deo honor et gloria, in secula seculorum.