# Clavis scripturae sacrae, pars secunda 2.32.1

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda, SENTENTIAE AC REGULAE PATRUM DE RATIONE DISCENDI SACRAS LITERAS, TRACTATUS II, IUNILII LIBER SECUNDUS DE MATERIA SACRARUM LITERARUM, Quot rationibus Scriptura de Deo loquatur. Cap. 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/2.32.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/2.32.1

Quatuor significationibus Scriptura de Deo loquitur. 1 Aut enim essentiam eius significat, quam Latine et Substantiam nuncupamus, ut est: Ego sum qui sum. 2 Aut personas, vel secundum Graecos substentias, ut est: Ite docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine patris, et filii, et Spiritus sancti. 3 Aut operationem, ut scriptum est: Secundum operationem potentiae virtutis eius, quam operatus est in Christo, suscitans eum a mortuis, et sedere faciens ad dextram suam. 4 Aut collationem eius ad creaturas, ut est: Regi autem seculorum incorrupto, invisibili, soli Deo honor et gloria, in secula seculorum.

---

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/flacius-m-clavis-2.xml.
