Latin
SENTENTIAE AC REGULAE PATRUM DE RATIONE DISCENDI SACRAS LITERAS, TRACTATUS II, IUNILII LIBER SECUNDUS DE MATERIA SACRARUM LITERARUM, Per quot species divinitatis operatio designetur. Cap. VIII
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda 2.32.10
Unproofread scanNot analysed yet
Per quatuor species divinitatis efficientia sive operatio designatur, quam Graeci ἐνέργειαν nuncupant: aut creatione, aut providentia circa creaturas, aut futurorum circa eas praeparatione, aut praeparatorum exitu vel eventu. Ad operationem pertinentia sunt, ut cum dicitur Bonus, ex eo maxime, quod quae non erant, esse fecit, ac facit: et Sapiens, eo quod tam mirabiliter cuncta cernimus ab eo ordinata: et Fortis, eo quod potuit, quae tam bene et sapienter voluit, adimplere.