Latin
SENTENTIAE AC REGULAE PATRUM DE RATIONE DISCENDI SACRAS LITERAS, TRACTATUS II, IUNILII LIBER SECUNDUS DE MATERIA SACRARUM LITERARUM, Quid de praesenti seculo Scriptura significet. Cap. X
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda 2.32.13
Unproofread scanNot analysed yet
Quoniam satis dictum est, quot modis de Deo Scriptura loquatur, nunc exponam, quae de praesenti seculo loquens Scriptura significet. Quinque autem, de praesenti seculo loquens Scriptura, significat: 1 aut generationem eius, id est creationem: 2 aut gubernationem: 3 aut accidentia naturis: 4 aut evenientia voluntatibus: 5 aut subsequentia voluntatis, eventus.