# Clavis scripturae sacrae, pars secunda 2.32.16

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda, SENTENTIAE AC REGULAE PATRUM DE RATIONE DISCENDI SACRAS LITERAS, TRACTATUS II, IUNILII LIBER SECUNDUS DE MATERIA SACRARUM LITERARUM, Quot modis fiat generalis gubernatio. Cap. XIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/2.32.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/2.32.16

Generalis gubernatio in duas species dividitur. Aut enim successione constat, aut statu. successione: ut homines vel iumenta, caeteraque, quae morte vel corruptione pereuntia, renascentium similitudine renovantur, statu autem, ut ea, quae his passionibus non subiacentia, mundanis motibus obsequuntur: ut caelum, sol, stellae, et caetera. Alia in eis differentia est haec: quod ea quae renovatione solvantur, indigent etiam quibusdam reibus mediis, alimentis, et pluviis, nonnunquam et ministeriis angelorum, caeterisque similibus. Ea vero [?: qu- ] non per successionem subsistunt, sine aliqua tali meditatione divinitus gubernantur. Utrum vero et in ipsis per angelorum ministerium aliquid agatur, secreta et difficilis quaestio est.

---

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/flacius-m-clavis-2.xml.
