Latin
SENTENTIAE AC REGULAE PATRUM DE RATIONE DISCENDI SACRAS LITERAS, TRACTATUS II, IUNILII LIBER SECUNDUS DE MATERIA SACRARUM LITERARUM, De legislatione et differentiis eius. Cap. XV
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda 2.32.18
Unproofread scanNot analysed yet
Legislatio in duas partes dividitur, in Naturalem discretionem, et in Legem extrinsecus positam. Quod naturalis discretio lex dicatur, probatur hoc Apostoli dicto: Quia gentes quae legem non habent, naturaliter quae legis sunt, faciunt. Hi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex. Secundum hanc et Cain reus erat fratris sui occisi. Extrinsecus constituta lex in duas partes dividitur: in opera, id est, actuum retributionem, et verba.