# Clavis scripturae sacrae, pars secunda 2.32.18

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda, SENTENTIAE AC REGULAE PATRUM DE RATIONE DISCENDI SACRAS LITERAS, TRACTATUS II, IUNILII LIBER SECUNDUS DE MATERIA SACRARUM LITERARUM, De legislatione et differentiis eius. Cap. XV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/2.32.18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/2.32.18

Legislatio in duas partes dividitur, in Naturalem discretionem, et in Legem extrinsecus positam. Quod naturalis discretio lex dicatur, probatur hoc Apostoli dicto: Quia gentes quae legem non habent, naturaliter quae legis sunt, faciunt. Hi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex. Secundum hanc et Cain reus erat fratris sui occisi. Extrinsecus constituta lex in duas partes dividitur: in opera, id est, actuum retributionem, et verba.

---

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/flacius-m-clavis-2.xml.
