Latin
SENTENTIAE AC REGULAE PATRUM DE RATIONE DISCENDI SACRAS LITERAS, TRACTATUS II, IUNILII LIBER SECUNDUS DE MATERIA SACRARUM LITERARUM, De Lege per verba. Cap. XVII
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda 2.32.20
Unproofread scanNot analysed yet
Lex in verbis constituta in duas partes dividitur: aut enim immutabile aliquid praecipitur, aut temporale. Immutabilium genera duo sunt, dilectio Dei, et dilectio proximi. Temporalia praecepta in duas partes dividuntur: aut enim diu servata sunt, ut circumcisio: aut parno tempore, ut Mannae perceptio. Alia est differentia legum: quae aut aliquid praecipiunt: ut, Honora patrem tuum: aut aliquid vetant: at, Non occides, Non moechaberis. Tertia differentia est: quod alia sunt per se utilia, alia propter alia necessaria. Per se utilia sunt, Dei proximique dilectio. Propter alia necessaria sunt: ut, Non occides. Homicidio enim dilectio fratris expellitur. et observatio sabbati. In eius enim observatione commemoratio est quietis Dei ab operatione creaturarum: in qua celebritate, Dei ut conditoris, dilectio significabatur. Quarta differentia est: quod quaedam praecepta velut corporalia erant: ut de animalibus mundis et immundis, ac lepra, et similibus. Quaedam spiritalia: ut, Ne oderis fratrem tuum in corde tuo. Quinta differentia est: quod quaedam sunt veteris Testamenti specialiter praecepta, ut de Iubilaeo, quaedam specialiter novi: ut, sic orabitis, Pater noster qui es in caelis. quaedam utriusque communia: ut, Diliges Dominum Deum tuum. Sexta differentia est: quod aliqua praecepta, sicut sonant, intelliguntur: ut est, Non moechaberis. Aliqua autem non ut sonant: sicut est, Cum feceris eleemosynam, nesciat sinistra quid faciat dextra tua. Septima differentia est: quod aliquorum transgressio praeceptorum poena punitur: ut est, oculum pro oculo, dentem pro dente. Aliquorum poena non habetur: ut panem sacerdotalem comedere, ab eo qui sacerdos non erat. Aliorum vero etiam laudabilis transgressio est: ut est, Si reddidi retribuentibus mihi mala. Lex enim tunc iubebat malis mala restitui, invenitur ergo contemptus legis esse laudabilis. Octava differentia est: quod aliqua praecepta ad fidem pertinent, aliqua ad mores: quorum subdivisio admodum prolixa cognoscitur.