# Clavis scripturae sacrae, pars secunda 2.32.24

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda, SENTENTIAE AC REGULAE PATRUM DE RATIONE DISCENDI SACRAS LITERAS, TRACTATUS II, IUNILII LIBER SECUNDUS DE MATERIA SACRARUM LITERARUM, De accidentibus voluntatis. Cap. XXI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/2.32.24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/2.32.24

Quoniam satis dictum est de accidentibus naturarum, dicendum nunc de accidentibus voluntatis. Est autem voluntas vis animi inviolata, sive spontanea, secundum quam diversae atque contrariae cogitationes efficiuntur, et opera. Naturalis in nobis ipsa virtus sit, an spontanea? Naturalis est in nobis boni malique communis discretio: spontaneus autem motus in his, quae iam discreta et sequenda sunt. ipsum Lex quidem erudit: gratia autem praeparat, adiuvat, corroborat, coronat.

---

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/flacius-m-clavis-2.xml.
