# Clavis scripturae sacrae, pars secunda 2.32.3

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda, SENTENTIAE AC REGULAE PATRUM DE RATIONE DISCENDI SACRAS LITERAS, TRACTATUS II, IUNILII LIBER SECUNDUS DE MATERIA SACRARUM LITERARUM, De significationibus Trinitatis. Cap. III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/2.32.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/2.32.3

Duobus modis personas sive subsistentias divinitatis Scriptura significat: principaliter et consequenter. Principaliter, ut cum dicitur: Pater, Filius, Spiritus S. Consequenter per ea, quibus significatur essentia, aut operatio, aut ad creaturas collatio. Nam et cum dico, Deus, quod ad essentiam: et cum dieo, Omnipotens, quod ad operationem pertinet: et cum dico, Immutabilis, quod ex collatione ad creaturas dicitur, licet aliud primus auditus sentiat: tamen patrem, et filium, et Spiritum sanctum, vel simul, vel singulos, consequenter Deum intelligo.

---

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/flacius-m-clavis-2.xml.
