# Clavis scripturae sacrae, pars secunda 2.32.32

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda, SENTENTIAE AC REGULAE PATRUM DE RATIONE DISCENDI SACRAS LITERAS, TRACTATUS II, IUNILII LIBER SECUNDUS DE MATERIA SACRARUM LITERARUM, De praedictionibus ante legem, quot modis factae sint. Caput XXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/2.32.32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/2.32.32

Quinque modis factae sunt praedictiones ante legem: 3 Aut de generalitate communiter: ut est, Propterea relin quet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. et rursus: Maledicta terra in operibus tuis. Hoc enim per unum omni humano generi praedictum esse cognoscitur. 2 Aut ex parte vel medio: ut est, Multiplicabo dolores tuos. et: In dolore paries filios. et: Conversio tua ad virum tuum, et ipse tibi dominabitur. Hoc enim non omni humano generi, sed omnibus tantum feminis dictum est. 3 Aut singulariter: ut est, Et vocavit Adam nomen uxoris suae Eva: quia ipsa est mater omnium viventium. 4 Aut pro initio veteris Testamenti: ut est, Maledictus Canaan, servus erit fratribus suis. 5 Aut pro novo Testamento principaliter. Nam cum dicit: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram: et, Venite descendamus, confundamus linguas eorum: pluralis numerus Trinitatis indicium est: qui novo Testamento apertius praedicatur. Et cum dicitur: Singuis fratris tui clamat ad me de terra: passio Domini nostri Iesu Christi praedicitur: Apostolo teste, in Epistola ad Hebraeos: Quia conspersio sanguinis Christi, plus potuit ad Dominum clamare pro nobis, quam Abel sanguis clamaverat contra fratrem.

---

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/flacius-m-clavis-2.xml.
