# Clavis scripturae sacrae, pars secunda 2.32.35.2-4

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda, 2.32.35.2 to 2.32.35.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/2.32.35.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/2.32.35.2

Vidimus, et non habebat speciem neque decorem: sed species eius inhonorabilis, inferior omnibus hominibus. et rursus: Homo in plagis, et sciens ferre humilitatem: quia aversa facies eius, et dehonestata est, et ad nihilum reputatus: ipse peccata nostra portat, et pro nobis dolet: et nos putavimus eum esse in dolore, et inplaga, et in aerumna: ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras, et infirmatus est propter peccata nostra. 23 Aut divisionem vestimentorum eius: ut, Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem. 24 Aut resurrectionem Domini: ut, Non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem. 25 Aut vocationem filii secundum assumptam humanitatem: ut est. Ex Aegypto vocavi filium meum. 26 Aut divinitatis eius generationem ante principium: ut est, Ex utero ante luciferum genuite. 27 Aut secundum eius adventum: ut, Ecce super nubes caeli sicut filius hominis. Omnes praedictiones de solo Salvatore, duobus modis solemus accipere. 1 Quaedam enim ita in ipsius personam praedicta sunt, ut aliis convenire non possint: sicut legitur, Non deficiet princeps ex Iuds, neque dux ex foemore eius, donec veniat cui reposita sunt. 2 Quaedam vero sub alterius personae occasione dicuntur ad Christum, tamen intellectum respiciunt: ut, In te et semine tuo benedicentur omnes gentes.

---

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/flacius-m-clavis-2.xml.
