Latin
SENTENTIAE AC REGULAE PATRUM DE RATIONE DISCENDI SACRAS LITERAS, TRACTATUS II, IUNILII LIBER SECUNDUS DE MATERIA SACRARUM LITERARUM, De effectibus praedictionum. Caput XXXIIII
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda 2.32.38
Unproofread scanNot analysed yet
Tres iam partes ostendimus eorum, quae ad futurum seculum diximus pertinere: hoc est. 1 Acceptationes, et 2 Figuras, et 3 Praedictiones: nunc 4 quarta pars restat, ut de Effectionibus disseramus. Sunt igitur effectus earum rerum, quas acceptationum prospiciebat intentio, aut typorum similitudo figurabat, aut praedictionum scientia praeloquebatur. Effectuum tempora sunt tria. 1 Aut enim legis tempore effecta sunt, quae praedicebantur: 2 aut nunc sub gratia fiunt: 3 aut seculorum tempore complenda sunt.