# Clavis scripturae sacrae, pars secunda 2.32.40

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda, SENTENTIAE AC REGULAE PATRUM DE RATIONE DISCENDI SACRAS LITERAS, TRACTATUS II, IUNILII LIBER SECUNDUS DE MATERIA SACRARUM LITERARUM, De doctrina rationalium in hoc seculo. Caput XXXVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/2.32.40
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/2.32.40

Duobus modis in hoc seculo rationalium doctrina peragitur. Aut intelligentia rerum factarum, sicut dicit Apostolus: Quia invisibilia eius a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur. Necesse est enim, ut qui mundum atque omnia in eo posita considerat; modis ordinibusque distincta, intelligat esse Deum, qui haec et fecerit et gubernet. Aut ex divinis Scripturis: quae, ut diximus, in quatuor species dividuntur, Historicam, Propheticam, Proverbialem, et Simpliciter docentem.

---

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/flacius-m-clavis-2.xml.
