Latin
SENTENTIAE AC REGULAE PATRUM DE RATIONE DISCENDI SACRAS LITERAS, TRACTATUS II, IUNILII LIBER SECUNDUS DE MATERIA SACRARUM LITERARUM, Quot modis Filius significetur. Cap. V
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda 2.32.6
Unproofread scanNot analysed yet
Quinque modis loquitur Scriptura de filio. Nam velut sola nonnunquam deitas eius significatur, et consequenter intelligitur carnis assumptio, ut est: Unigenitus filius qui est in sinu patris. Nonnunquam vero solus homo, ab eo susceptus, et deitas consequenter, ut est: Novissime locutus est nobis in flio Nonnunquam simul utrunque ut est: Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Iesu. Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est, esse se aequalem Deo: sed semetipsum exinanivit, formam serviaccipiens. Nonnunquam et ad corpus videntur dicta, quae ad deitatem sunt principaliter referenda, ut est; Filius hominis quidem in caelo. Rursus divinitati nonnunquam videntur adscripta, quae specialiter referuntur ad carnem, ut est: Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent.