Latin
2.38 to 2.72
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda 2.38-72
Unproofread scanNot analysed yet
Incipe ab ultimo fine, qui est in hac Methodo principium. Haec et tota mediatio Christi a patre donante filium ordinatur—— Exinanitio. Obedientia. Passio. Intercessio. Resurrectio. Sessio ad dextram. Sacerdotii functio seu interpellatio. Causae Meritum Causae Applicatio. Cuius Causae Redemptio Christi. Promissio eam offerens. Horum causae aut antecedentia, DEI favor aut misericordia. Iustitia hominis Eius causae sunt: VITA. Fides illam accipiens. Contritio fidem praecedens Deus haec ab initio ordinavit Verbo, Sacramentis. Quae est in—————— Omnia haec a Deo—— Verbo, Sacramentis, Quae oritur ex—————— Spiritu S. Deus unus et trinus, a nomine. Creatio est a Deo. Haec est ex creatione. Naturali, quae est cordi in imaginis Dei formatione inscripta. Per Deum ipsum in Paradiso, Per Patriarchas, Per Moysen, Revelata Malum hoc oritur ex primo lapsu Adae. Eius cognitio ex lege duplici. Cognitione nostrae multiplicis iniustitiae, severissimae iustitiae Dei, et Spiritu. Quae oritur ex Aristoteles de Analysi inquit: Perspicuum vero erit quod tractatur, iis qui id secundum praeeuntem eis methodon contemplabuntur. Sicut enim in aliis, ita et hic compositum dividere ac resolvere oportet, donec tandem ad simplicia perveniatur. Eae enim sunt minimae ac simplicissimae totius rei partes. III. DEFINITIVA METHODUS THEOLOGIAE. Theologia est DOCTRINA caelestis de Lex est doctrina revelans peccatum, iram et mortem. Cuius alia est Naturalis Scripta Iudicialis, Ceremonialis, Moralis. Cuius officia sunt: Disciplina, revelatio peccati, nova obedientia. cuius aliud est Originale Primus lapsus, Reatus, Corruptio, seu imago Satanae. Actuale: Veniale, Mortale, contra conscientiam, in Spiritum sanctum, etc. Quibus omnibus culpis aut noxiis iustitia at Lex Dei a nobis violata ac irritata, minatur et infligit nobis poenas ac mortem: et pro hoc tanto debito plenissimam satisfactionem aut expiationem vehementissime flagitat. Evangelium est doctrina revelans iustitiam et gratuitum favorem Dei ob Christum, de quo mox. DEO, qui est unus essentia, et trinus personis, omnium creator. Pater generans, et mittens Filium. Filius incarnatus et passus, qui est Deus et homo in una persona, quae officio est Rex, quia Dominatur plena potentia. Resuscitat et iu dicat omnes. Regit et beat suos. Perdit et punit hostes. Sacerdos, quia Docet Per se, per Spiritum S. per ministerium. Haec duo connectantur. Orat pro populo. Hic, in caelo. Sacrificat et perlitat. Hic Sacrificium et propitiationem peraagendo, quod fecit: Exinanitione, obedientia, passione. Hisce modis aut mediis Christus pro nobis plene Deo offenso et irato, iustitiaeque ac legi eius violatae satisfecit: Deum placavit nobis, peccatum et mortem abolevit, iustitiamque et vitam invenit: idque tum acquisito, tum et applicato nobis hoc tanto thesauro. Ibi applicando suum sacrificium et meritum. Spiritus S. a patre filioque procedens, et regenerans ac regens corda piorum. et eius VOLUNTATE. Legalis, de qua prius. Evangelica, cuius Summa est: Quicunque crediderit, salvus erit. Offert autem ob et per Christum haec beneficia: Remissionem peccatorum seu iustitiam. Adoptionem Spiritum S. et renovationem Vitam aeternam. Galen. de Methodo definitiva: Quantum haec ab Analytica et dignitate et ipso docendi ordine superatur, tantum et ad totius compendium, et ad singulorum memoriam praestare invenietur.