Latin
SENTENTIAE AC REGULAE PATRUM DE RATIONE DISCENDI SACRAS LITERAS, TRACTATUS II, CYRILLUS AD REGINAS DE RECTA FIDE
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda 2.9
Unproofread scanNot analysed yet
Necessarium nobis est divinas sequi literas, et in nullo ab earum praescripto discedere. Idem in Evangelium Iohann. libro 1. capite quarto: Paulus ait, cognitionis ac sapientiae thesauros in filio esse absconditos: credere oportet, non ab alio ipsum discere. Sed cum in patre sit, omnia patris, tanquam perfecta eius sapientia, naturaliter scire: ideo non nugis hominum, sed Spiritus sancti doctrinae attendere oportet.