Latin
3.1.6 to 3.1.9
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda 3.1.6-9
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt etiam quaedam connexiones cogitationum ac sententiarum in animo, ut aliae cum aliis haereant, ut earum causae aut effectus, aut rationes, aut etiam aliis modis a sese invicem depenant: ideo etiam notae quaedam repertae sunt, quae easdem illas sententias copulent, earumque multiplicem connexionem auditori commonstrent: ut commodius etiam sensus ex una in aliam transeat. Quae ideo coniunctiones vocantur. Res quoque quadam aut separatione, aut connexione, aut quodam respectu et collatione indigent. Inde sunt praepositiones, quae indicant aliud esse vel sine vel cum alio, vel ante vel post, vel supra vel infra illud, vel accedere, vel seiungi ab alio. Deinde sunt etiam quidam quasi motus animi, qui non satis articulate exprimuntur: qui interiectiones vocantur. Participia sunt quasi quaedam nomina, et rem et motum in tempore simul indicantia. Porro, pronomina sunt quasi quidam vicarii nominum: res enim et ipsa notant. Sed hoc forte dicet aliquis alienum esse a nostro instituto. Quare ad ipsas iam partes orationis accedamus.