# Clavis scripturae sacrae, pars secunda 3.2.1-4

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda, 3.2.1 to 3.2.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/3.2.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/3.2.1

Solent Hebraei, sicut et Graeci, et veteres Germani, propria nomina significantis, attribuere personis et etiam locis, quae vel aliquem singularem ipsorum casum, aut statum rerum, qui circa eorum nativitatem accidit, vel aliquam eorum proprietatem simul notent: vel salutarem admonitionem vitae agendae contineant: vel denique eventum ipsorum vitae actionumve divinent, quod genus nominum Plato et Aristot. 4. Metaphys. probant. Latini contra nihili nomina, rustica scilicet, ut initio indocti, imposuerunt, sumpta a fabis, cicere, pisis, lente, caesarie, et similibus rebus. Exempla porro eorum quae dixi haec sint: A statu conditioneque rerum praesentium nominantur quidam Prophetarum filii, ut Seria sub, Hasbaz. A proprietate rei, Heva, Habel, Edom. Ab officio Iesus. Tale est Germanico hebraeum Carolus, ab invocatione Dei Carael: quia homo revera debet esse invocator aut cultor Dei, quod est eius proprium munus aut opus. A casu qui acciderit: ut duo filii Loth, Moab, et Ammon, Isaac, et plures filii Iacob, Israel, Moses. Admonitoria sunt Iesaias, ut cogitet de salute Dei: Ieremias, ut extollat Deum: Aaron, ut sit area scientiae: quia ex ore sacerdotis quaeritur Lex et scientia Dei. A futuro eventu: ut Saul, Noah, Abraam, Sara, Ioannes, gratiae Dei praedicator. Salomon a futuro pacifico regno. Sic in Tragoedia Euripidis est Pentheum, a futuro luctu esse dictum. Item Iacobus ob supplantationem, teste ipsomet Esau. 2 Solent et plura nomina propria uni imponere: ut, idem sunt Simom, Petrus, Cephas, Bar-Iona: Ozias et Azarias: Helen, Heldai et Hem apud Zachariam: Iacobus et Israel: Salomon et Iedidias: quod ad conciliationem Scripturae, praesertim in genealogia Christi, scitu pernecessarium est. contra etiam unum nomen proprium pluribus locis aut personis tribuitur: sicut Christus duos Iudas Apostolos habuit, sed hoc est aliis linguis usitatum. 3 In nomine saepe quasi totam historiam aut doctrinam personae complectuntur: ut in Abraam, Emanuel, Iehova, Ierusalem, Melchisedek, Ioannes, Iesus Haec. n. si explicueris, totam ferme Doctrinam de eorum vita complecteris.

---

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/flacius-m-clavis-2.xml.
