# Clavis scripturae sacrae, pars secunda 3.3.1-5

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda, 3.3.1 to 3.3.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/3.3.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/3.3.1

1 Accidentis valde proprii nomen prore ipsa saepe ponitur: arida pro terra: Levana unde luna, id est alba: Chama sol, ab aestu. Sic Esau pro pulmento rufum dicit, ne mala incisa pro formica, occulta pro peccatis. Psal. 19, Ab occultis meis munda me. Rom. 2, Iudicabit occulta hominum. Desiderabilia pro thesauris: siccitates aestivae, id est res arefactae. 2 Adiectivo posito saepe necessario subintelligendum est substantivum ei conveniens: quod quale esse debeat, non difficulter ex contextu intelligi potest. Psal, 27. Unum petii a Domino, scilicet petitionem. 2. Sam. 21, Ipse autem erat accinctus novo, scilicet ense. Ierem. 15, Factus es mihi sicut mendax, scilicet fons. Nehem. 9, Dabo fidele, scilicet foedus. Apoc. 3, Incedunt mecum in candidis, scilicet vestibus, quia digni sunt. 3 Sic vicissim non raro posito substantivo subintelligitur adiectivum. Psal. 34, Quis vir ille qui vult vitam, et diligit dies: subintellige vitam longaevam, et dies bonos. ut habet vulgata et 70. 4 Nomen conveniens saepe in verbo inclusum videtur, aut subintelligendum est. Psal. 50, Qui sacrificat laudem, ille honorabit me: id est sacrificium laudis. Psal. 13, Ne dormiam mortis, scilicet dormitionem aut somnum. Matth. 20, Isti ultimi una hora fecerunt, scilicet opus. Act. 9, Surge et sterne tibi, scilicet lectum. mox sequenti: Esuriit Petrus, et voluit gustare, subaudi panem aut cibum. 5 Nomen aliquando pro verbo ponitur. Psal. 42, Nocte canticum eius mecum: id est, Cantabo aut celebrabo eum. Psal. 49, Meditatio cordis mei intelligentiae: id est, Cor meum meditatur sapientes sententias. Psal. 56, Propter iniquitatem evasio eis, id est evadent. Psal. 118. Vox exultationis et salutis in tabernaculis iustorum: id est, exultant de acquisita salute. Psal. 69, Ego autem oratio mea ad te. Psal. 109, Pro dilectione mea, adversabantur mihi. Ego autem oratio: id est, Ego autem orabam, Proverb. 29: Abominatio iustorum vir iniquus: abominatio autem impii vir rectus: pro, Abominantur iusti impium, et contra. Esa. 1, Terra vestra desolatio, id est, desolata est.

---

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/flacius-m-clavis-2.xml.
