# Clavis scripturae sacrae, pars secunda 3.3.47-49

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda, 3.3.47 to 3.3.49. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/3.3.47
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/3.3.47

47 Construuntur quoque saepe generalia et specialia nomina singularis numeri cum pluralibus, perinde, ut collectiva per Synthesin, Gen. 33, Et morientur omnis ovis. Gen. 1, Faciemus hominem, et: Imperent in pisces, etc. Exod. 34, Et omnis sapiens corde inter vos venient, et facient omne quod praecepit Deus. Esa. 3, Impudenter agent, puer contra senem, ignobilis contra honoratum. Esa. 2, Homo fecerunt. 1. Tim. 2. Mulier servabitur per procreationem liberorum, si manserint in fide: scilicet mulieres, non liberi, de quibus Chrysostomus ignarus huius phraseos, locum exponit. Sic alibi praecipitur, In speciebus animalium: Singulare pro Plurali ponendo, verum hoc iam ad constructionem tendit. 48 Econtra aliquando haec eadem generum ac specierum nomina in Plurali numero pro Singulari ponuntur. Esa. 19, Tradam Aegyptum in manus dominorum duri, et rex fortis dominabitur eis. Gen. 42, Locutus est vir Domini terrae nobiscum dura. Zach. 11, Et pastores eorum non parcet eis, id est pastor. Proverb. 1, Sapientiae clamabit, et eedt vocem suam, id est sapientia. Sic et in principio 9 cap. Proverb. 14, Sapientiae mulierum aedificat domum. Ibidem: Stulti Ializ יליץ , id est, petulanter perpetrat peccatum. Ibidem: Et labia sapientum custodit eos. Sic saepe veritatis, iustitiae, misericordiae et similia. De hoc Hebraismo pronunciat Hier. li. 2 contra Iovin. Scriptura solet et unum pluraliter, et plura singulariter appellare. 49 Nec solum ponuntur pro singulari numero, sed etiam pro uno aliquo certo incerte indicato: ut Matth. 12, In illo tempore profectus est IESUS per segetes sabbatis, discipuli autem eius esurientes coeperunt vellere spicas, id est quodam sabbato. Psal. 1. Erit sicut arbor plantata ad rivos aquarum, id est iuxta aliquem rivum. Iud. 12, Sepultus est in urbibus Giled, id est in una quadam ex illis. Zachar. 9, Sedens super asinum et pullum filium asinarum, id est unius alicuius asinae. Gen. 37, Et iugulavit hoedum caprarum. Matth. 2, Mortui sunt, qui quaerebant animam pueri, id est Herodes.

---

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/flacius-m-clavis-2.xml.
