Latin
3.3.50 to 3.3.52
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda 3.3.50-52
Unproofread scanNot analysed yet
50 Quinetiam ponuntur et collectiva nomina et generalia in numero singulari, pro uno aliquo certo in dividuo: ut 2. Sam. 14, Quare cogitasti talia super populum Dei: id est, super Absalon. Et Gen. 20, Nunquid gentem iustam interficies? id est me Abimelech. ipsi enim soli in praecedentibus erat minatus Deus. Sic saepe et filius hominis accipitur de Ezechiele, aut Christo. 51 De familia tota, re familiari, ac etiam posteris sic Scriptura loquitur, tanquam de uno hero: quia illa omnia ad constituendum herum requiruntur, ut Aristot. 1. Politi eorum disserit: et quod autor gentis quasi superstes est in suis posteris, ut idem autor 2 de Anima 4 docet. Ios. 9, Dixerunt viri Israel, fortasse in medio mei tu habitas. Gen. 39 in quit Iacob: Ego sum pauci numero, et congregabuntur contra me, et interficient me. Exod. 10, Ut ponam signa in medio ipsius: intelligit Pharaonem, et per eum porro Aegyptum. Gen. 32, In baculo meo transivi Iordanem hunc, et nunca factus sum in duas turmas. Num. 30, Sic loquitur frater tuus Israel. Exod. 34, sic Dominus cum Mose loquitur de praeceptis suis, tanquam is sit totus populus. Atque haec est causa, quare posteri nomine suorum maiorum in sacris Literis notentur: ut Iacob, Israel, Iuda, et sic Latini: Hunc vobis exedendum propino. et: Ubi gustarit de sene, i. de eius reb. aut opulentia. 52 Nomina latiora pro angustioribus ponuntur, sive generalia pro specialibus. Ioel. 3. et Act. 2, Effundam de spiritu meo super omnem carnem, id est super omnes gentes. Gen. 6. Omnis caro corruperat viam suam. Esa. 66, Veniet omnis caro, ut adoret coram me, dicit Dominus. Zach. 2, Sileat omnis caro a facie Domini. Non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens, Matth. 24. Marc. 13. Nisi fuissent abbreviati dies illi, non fieret salva omnis caro. Luc. 3, Et videbit omnis caro salutare Dei nostri. Mar. 16, Praedicate Evangelion omni creaturae. Rom. 13. 1. Pet. 2, Subiecti estote omni humanae creaturae propter Dominum. Omnis anima potestatibus superioribus subiecta sit: id est, omnis homo, non enim nunc de brutis aut plantis praecipitur.