Latin
3.3.55 to 3.3.57
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda 3.3.55-57
Unproofread scanNot analysed yet
55 Aliquando autem, ut et antea dixi, addubitare possis, Utrum sit in adiectivum resolvendum, aut in sua conditione relinquendum: ut est illud celebre, Abominationis desolationis, Matth. 24. Luc. 21. et Dan. 9. Quod alii exponunt Abominandam desolationem: alii. Abominationem omnia desolantem, aut vastantem. Mihi sane posterior expositio magis probatur. Nam omnino agitur de quodam idolo, aut idololatria, quam per abominationem notari necesse est. solent enim Hebraei idola et idololatrias vocare Abominationes. Istam vero idololatriam dicit non vulgarem quandam fore, sed quae plurimum damni det, totamque religionem devastet. Multa enim fuerunt foeda idola, sed non perinde Ecclesiae et religioni pestifera, ut Antichristus, qui omnia, idque diutissime, contaminavit ac vastavit. Sic cum Psaltes dicit toties, Gloria magnificentiae: et Paulus Divitias gloriae: dubium est, an exponas magnificam gloriam, vel gloriosam magnificentiam: divitem gloriam, aut gloriosas divitias, seu gloriosam opulentiam. Sic gehenna ignis, Matth. 5. quod possis exponere utroque modo: vel, Gehenna ignea, seu ardens: vel contra, Ignis gehennalis aut infernalis. 56 Nonnunquam etiam nihil refert utrum substantivum vertas in adiectivum. sic Moyses Exod. 19. dicit regnum sacerdotii seu sacerdotale, de piis: et contra Petrus 1. cap. 2. Sacerdotium regni aut regale. 2. Thess. 1. Ignis flammae: est idem quod flamma aut flammeus ignis. Sic et in proximis exemplis: Divitias gloriae, et Gehenna ignis, nihil refert utrum in adiectivum resolvas. 57 Aliquando duo nomina per regimen constructa necesse est in exponendo simpliciter invertere: ut id regatur quod regebat, et non In adiectivum resolvere: in quo est quaedam species Hypallages: ut Eph. 4, Nullus sermo corruptus ex ore nostro egrediatur: sed si quis est bonus in aedificationem usus, ut det gratiam auditoribus: clarior et melior sensus videtur fore, si dicas, Sermo bonus ad usum aedificationis, id est qui aedificet: nisi malis exponere, Sermo bonus ad promotionem praesentis alicuius negotii aut utilitatis. Verum de hoc genere Hebraismi, plenius agetur in constructione Nominis, aliquanto post.