# Clavis scripturae sacrae, pars secunda 3.3.6-10

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda, 3.3.6 to 3.3.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/3.3.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/3.3.6

6 Nomen pro infinitivo aut gerundio interdum ponitur. Gen. 8, Egressus est egrediendo, donec siccatio aquas: id est, Usque ad siccari aquas. Accidit autem talis Hebraismus plerunque, cum nomini praeponuntur literae Bachiam: sicut contra Latini infinitivum pro nomine ponunt. Sic Deuteron. 1. Beschineati propter odium nos: id est, propter odisse eduxit nos Deus. Deuteron. 7, Propter amorem vos Dominus: id est, Propter amari vos a Domino mea che vach. Esaiae 29, Fuit timor eorum me: id est, ipsorum timere me. Marc. 4, Docebat eos Christus per parabolas multa, dicebatque eis in doctrina sua: id est, In docere aut docendo. 7 Nomen substantivum cum praepositione In, ponitur pro adverbio. Iud. 5, Calcasti anima mea in fortitudine, id est, Fortiter, viriliter. Exod. 1, Imperaverunt eis in duritia, id est, duriter, acerbe. Doces viam Dei in veritate, id est, veraciter. Innumera plane sunt huius generis exempla. 8 Aliquando tamen etiam simpliciter nomen ponitur pro adverbio. Deut. 1. Iudicate iustitiam, id est iuste. Psal. 75, Ego iustitias iudicabo. Sic Latini dicunt: Toruum clamat aut videt: Magnum stridens Aquilone procella: Aeneas se matutinus agebat, id est mane. Esa. 25. et 1. Corinth. 15, Absorpta est mors in victoriam, id est victoriose destructa, perdita aut deleta est. Iohan. 8, Principium quod et loquor vobis: id est, Quod inde a principio semper adfirmavi, de quo in adverbio. Hoc genus Enallages aut loquutionis valde est Graecis usitatum. 9 Contra etiam crebro adverbium vim nominis obtinet. Num. 28, Holocaustum hathamid semper, id est iuge. Esa. 2, Plus quam ante mikedem, id est, plus quam Orientales. Psal. 18, A splendore negedo eoram eius, id est praesentiae eius. Sic Olam, seculum, alias nominis, alias adverbii vim obtinet. 10 Nomen substantivum saepe pro adiectivo ponitur: ut, Iudex villicus, aut mammon iniquitatis, id est iniquus: vir sanguinum, id est sanguinarius: de quo Hebraismo postea in constructione Nominum prolixius agetur.

---

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/flacius-m-clavis-2.xml.
