Latin
3.3.66 to 3.3.67
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda 3.3.66-67
Unproofread scanNot analysed yet
66 In numeratione rerum aut personarum aliquando tantum praecipuos numerant, sicut plerunque excludunt mulieres, et pueros, ac servos: iuxta illud iuridicum: Accessoria sequuntur naturam principalium. Sic Matth. 14, dicuntur saturata esse quinque millia, exceptis mulieribus et pueris Exod. 12, tantum viri numerantur 600000. Sic Dan. 11, tantum quatuor reges Persarum florentiores indicantur, praeteritis aliis ignobilioribus: tametsi ibi etiam in verbo Stare Hebraismus sit, pro florere. De supputatione temporum postea in proprio Capite dicetur. 67 Venantur aut fingunt potius, ac somniant homines quidam semifanatici in numeris mysteria: quinetiam ubi nulli sunt numeri, mutant literas in numeros, et inde sibi pro arbitrio mysteria comminiscuntur. Quod genus fanatismi duplici de causa impium est. Primum quia verum ac genuinum, seu Grammaticum sacrarum Literarum sensum negligit, imo et proculcat, quasi in eo non contineatur omnis necessaria sapientia. Deinde dat occasionem ad quosvis errores ac deliria. Sciamus igitur, in nullis numeris sacrarum Literarum esse certa, et necessario scrutanda mysteria, quasi aliud quid ibi quam quod textus prae se fert, fingendum sit: praeterquam Apocal. 11, ubi numerus bestiae dicitur esse 666. quem non male Irenaeus resolvit in vocem Latinus: et paucis aliis. Proculdubio enim Spiritus sanctus voluit significare, bestiam illam seu Antichristum in Latio sedem suam habituram esse. Editus alioqui est hoc tempore Stifelii liber de mysticis numeris, et extat etiam vetus ac manuscriptus.