Latin
3.5.1 to 3.5.2
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda 3.5.1-2
Unproofread scanNot analysed yet
1 Verba eadem Hebraei per varias coniugationes ducunt, sicut Graeci per varia genera activum, medium, et passivum: eaque ratione plures significationes ac genera efficiunt, ac crebro fit, ut quod in prima est neutrum, in secunda fiat activum ac transitivum. Hinc porro etiam in novum Testamentum et versiones, aliqui Hebraismi veniunt. Sic tertia Hebraeorum coniugatio in verbis Heaemin et הכזיב hichzib exprimitur in novo Testamento, cum Paulus ac Iohannes dicunt, credentes et incredulos Deum facere mendacem aut veracem, seu illi tribuere laudem veritatis. 2 Quando quidem verbis neutris Hebraei in tertia coniugatione transitive utuntur, ideo fit interdum in novo quoque Testamento, ut ad eorum imitationem neutris pro transitivis scriptores abutantur. Matth. 5. Estote filii patris vestri caelestis, qui solem suum exoritur super bonos et malos, et rigat super iustos et iniustos: id est, facit suum solem oriri, et facit suam pluviam rigare super iustos et iniustos. Sic et 2. Cor. 2, Deus semper triumphat nos in Christo: id est, facit nos triumphare, efficit nos victores. Utitur sic Paulus hoc verbo, ac si id in tertiam coniugationem seu Hiphil commutasset. Luc. 11, Coeperunt Pharisaei vehementer instare et ἀποστοματίζειν ,et facere loqui eum de multis: id est, interrogationibus suis allicere eum ad pronunciandum de multis, si quid forte arripere possint. Sic Paul. Col. 1, ἱκανόω verbum fecit veluti in Hiphil: ac si in prima coniugatione significasset, Idoneus fuit: in tertia vero, Idoneum fecit: Gratias agentes patri, qui nos idoneavit ad participandum sortem sanctorum in Iuce. 2. Cor. 3, Qui idoneavit nos ministros novi Testamenti, id est, idoneos fecit. Tale est etiam verbum χαριτέω apud eundem. Eph. 1, Gratiavit nos in dilecto, id est, gratis gratos aut acceptos fecit. Talia verba iuxta naturam Hiphil necesse est vertere pro facere, esse aut fieri. Tale est etiam illud Ephes. 1. Pater Christum suscitavit ex mortuis, et sedit eum ad dextram suam in caelis: id est, fecit sedere. Verbum neutrum habet antecedentem transitionem. Sic Matth. 21, habent quaedam exemplaria, Apostoli sederunt Christum super asinam et pullum: id est, fecerunt sedere, aut collocarunt.