# Clavis scripturae sacrae, pars secunda 3.5.5-7

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda, 3.5.5 to 3.5.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/3.5.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/3.5.5

5 Hinc est, quod crebro verba habitualiter accipiantur, nulla ferme temporis habita ratione: ut cum perditus filius dicit, Peccavi: indicat se pravum, iniustum, ac reum esse. Sic dicitur: Agnus Dei qui tollit peccata mundi, id est, qui semper aufert. Sic Rom. 5, In Adamo omnes peccaverunt. Verum de hoc Hebraismo postea plenius. §. Verba vero activa saepe usurpantur Hebraeis pro habere, et passiva pro esse: ut. Animalia quae dividunt ungulas, id est, habent ungulas fissas, Levit. 11. Sic Matth. 23, Dilatant phylacteria sua, et producunt fimbrias vestium suarum, id est, talibus utuntur, aut talia habent. Gen. 3, Multiplicabo aerumnas tuas, hoc est, faciam ut habeas, Sic 2. Pet. 2, Iustus Loth habitans inter Sodomitas, iustam animam cernendo et audiendo iniqua eorum facta excruciabat, id est, sentiebat aut habebat perpetuos cruciatus. Passivi porro verbi exempla sunt: Psal. 13, Quam multiplicati sunt inimici mei, id est, multi sunt. Rom. 1, In suis cogitationibus stulti facti sunt, id est, tandem fuerunt. Dilectio perfecta est τετελείωται , id est, perfecta existit, 1. Iohan. 2. Sic in hoc positi sunt, 1. Pet. 2, id est, In quem pessimum conatum, finemque toti intenti sunt. Sic γίνεσθαι fieri, pro esse, saepe usurpatur in novo Testamento. 6 Sicut autem supra dixi de nominibus, quod saepe non tantum eam rem notent, cui proprie attributa sunt, sed etiam antecedentia, sequentia, et quoquo modo coniuncta: ita et de verbis verissime pronunciatur. Sic omnia verba noticiae, ac etiam sensuum, crebro sequentes motus animi, et etiam externas actiones notant. Pari ratione etiam affectuum verba et voluntatis. de qua Synecdoche aut Metonymia postea prolixius disseretur. 7 Verbum sequentium actionum aut passionum vult antecedentia intelligi. Psal. 27, Sacrificabo in tabernaculo eius sacrificia iubili: vult subintelligi, simul fore, ut restituatur. Psal. 5, Mane audies vocem meam: i. Mane te orabo, et sic demum me exaudies. De hoc tropo dicetur plenius in capite de Brevitate.

---

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/flacius-m-clavis-2.xml.
