Latin
3.6.1 to 3.6.4
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda 3.6.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
1 Tantum duo participia habent Hebraei, nempe Praesens activae significationis, et Praeteritum passivae. 2 Praesenti participio utuntur pro praesenti indicativi. Isa. 1, Terram vestram comedentes peregrini: pro, comedunt aut absumunt eius fructus. Rom. 3, Iustificantur gratis δικαιούμενοι ,iustificati. Rom. 5, Sed etiam gloriantes, pro, gloriamur. Act. 24, Invenientes enim hunc virum, pro, invenimus. Act. 26, Annuncians omnibus poenitentiam agere, pro, Annunciavi. Matth. 23, Colantes culicem, et devorantes camelum, pro, excolatis et devoratis. Ponitur et pro praesenti optativi ac coniunctivi, aliquando etiam pro imperfecto. Gen. 4, Vox sanguinum clamantium ad me, id est, clamat et accusat te. Ion. 1, Sciebant quod a facie Domini fugiens ipse, quia dixerat eis: id est, quod fugeret. Rom. 5, Neque id solum, verum etiam gloriantes in Deo per Christum, pro, gloriamur. Act. 24, Invenientes enim virum hunc, pro, invenimus eum. Act. 26, Gentibus annuncians poenitentiam agere, pro annunciavi. 2. Corinth. 10, Ratiocinationes evertentes, et omnem altitudinem se elevantem contra cognitionem Christi: pro, Ratiocinationem evertimus, et omnem altitudinem quae se elevat. Iac. 5, Comdemnastis et interfecistis iustum, non resistit vobis, id est, qui non resistit vobis. 1. Pet. 4, Spiritus Dei super vos requiescit: quod ad illos quidem attinet, blasphematur: quod ad vos autem, glorificatur: pro, qui quod ad illos. 1. Iohan. 3, Ut diligamus nos invicem, non sicut Cain ex malo erat: pro, qui ex malo erat, etc. 3 Praesens participium aliquando pro futuro ponitur, Psal. 39, In vanum tumultuabuntur, coacervabitur, nescit quis auferens ea, pro, auferet. Ego non dans, Exod. 5, pro, non sum daturus. Vos transeuntes per terminum, Deut. 2. pro, transituri estis. Filius tuus egrediens de lumbis tuis, 1 Reg. 8. qui egredietur. Pro praeterito: Oculi vestri videntes quae fecit Dominus. Vos autem adhaerentes, Deut. 4. pro, Viderunt, et adhaesistis. Ego pluens, id est pluam, Gen. 7. 4 Participium passivum, id est pro activo, et contra invenitur: ut Iud. 8. 11, Per viam, שכוני Schechuni, habitantium in tabernaculis, Psal. 102. 11, Dies mei sicut umbra נתוי natui, declinans. Cant. 3. 8, Omnes ipsi tenentes gladios. Ester 3. 15, Cursores egressi sunt festinantes. 1. Reg. 22. 34, Et rex erat מעמד maemad, constitutus in curru. Dan. 10. 11, Steti מרעיד mare id trepidus. Isaiae 27. 6, Nunquid secundum plagam מכהן machen, Percussi eius, pro, percussit eum.