# Clavis scripturae sacrae, pars secunda 3.6.5-6

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda, 3.6.5 to 3.6.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/3.6.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/3.6.5

5 Participia saepe ponuntur pro nominibus, sicut et apud Latinos. Mar. 7, Dixit Herodes, Iohannes baptizans surrexit, id est Baptista. Sic Mar. 4. et 1. Thess. 3, Satan vocatur πειράζων tentans, id est tentator. Et Gal. 2. de Petro dicitur, κατεγνωσμενος condemnatus, pro, condemnabilis erat. Sic Odyss. γ. τετελεσμενος perfectum, pro perficibile. Latini quoque eadem ratione dicunt, invictus pro invincibilis, laudatus pro laudabilis, indomitum vulgus pro indomabile. Et Virgil. Pictis conspectus in armis, pro conspicibilis aut conspicuus: et horrentia arma pro horribilia. Cicer. in Pisonem: Quis te miserior? quis te damnatior? id est damnabilior. Sed in veteri Testamento est usitatius נדרשתי pervestigatus, pro, pervestigabilis, Esa. 55. 1. Sic conspicuus, Rom. 10. 20. ut cum dicunt נרצה nirza, Dilectus pro amabilis. Nechmad נחמד desideratus, pro desiderabilis. Gen. 2, Omnem arborem desideratam. Proverb. 21, Thesaurus desideratus. Sic Psal. 19, Iudicia Domini sunt desiderata supra aurum, pro, desiderabilia, aut expetenda. Psal. 39, Tabescere facis veluti tinea desideratum eius, pro desiderabilem aut expetibilem eius speciem aut vigorem. Vox bachur בחור , electus, pro eximio, valde usitata est in sacris Literis. Sic et operantes iniquitatem, pro operariis aut patratoribus iniquitatis, valde crebrum est. 6 Participium praesens aliquando pro infinitivo ponitur. Psal, 127, Vanum est vobis surgentibus mane, differentibus vesperi quietem comedentibus panem doloris: id est, surgere mane, differre vesperi somnum, et comedere panem dolorosum.

---

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/flacius-m-clavis-2.xml.
