# Clavis scripturae sacrae, pars secunda 3.7.1-3

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda, 3.7.1 to 3.7.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/3.7.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/3.7.1

1 Adverbia saepe vim nominum, praesertim adiectivorum, subeunt. Sic crebro dicitur Holocaustum bathamid, semper, pro, iuge. Iom boket dies cras, pro, crastinus: quae consuetudo etiam Graecis est usitatissima: ut, τίς ἐστι μου πλησίον : quis est meus prope, id est proximus? Luc. 10. Iohan. 8, Principium, quod et loquor vobis, τὴν ἀρχὴν ὅτι καὶ , ponitur nomen principium pro adverbio, et ὅτι suo more transponitur: sensus est, Id sum quod inde ab initio dixi vobis. 2 Adverbia temporis definiti saepe indefinite ponuntur. Sic Hodie pro toto praesenti tempore ponitur: Heri pro quovis praeterito, sicut et nudiustertius: Cras indefinite pro quovis futuro. Hodie aliqui exponunt in Psal. 2, Hodie genui te, de omni aeternitate. Castalio accipit pro adverbio affirmativo: quia illa videntur esse certiora ac magis rata, quae hodierna die esse aut fieri affirmantur, ut sic Deus maiori quadam emphasi contra furentem adversus Christum mundum asserat illum omnino esse suum filium, seque ei haereditatem usque ad finem mundi largiturum esse. Epistola ad Hebraeos exponit illud Hodie in Psal. 95, Hodie si vocem eius audiveritis, nolite obdurare corda vestra: dequovis tempore quando Deus per suum verbum homines ad poenitentiam invitat. Porro, Hodie et Cras, ac Tertia die, usurpat Christus Luc. 18. de brevi tempore, inquiens: Eiicio daemonia, et sanationes perago hodie et cras, et tertia die consummabor. 3 Adverbia interrogativa, negativa, affirmativa, et similia, interdum semel posita, etiam in sequentes sententias suam vim efficaciamve extendunt, seu etiam in sequentibus membris repetenda sunt, ut Psal. 2, Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? Sic: Quare constiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum? Sic Psal. 4. Usquequo gloria mea in ignominiam? Usquequo amatis vanum, et quaeritis mendacium? Psal. 10, Quousque Domine stabis procul, abscondes te in tempore tribulationis? Propter superbiam impii patietur miser: id est, quousque abscondes te, et quousque patietur miser?

---

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/flacius-m-clavis-2.xml.
