Latin
3.9.37 to 3.9.41
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda 3.9.37-41
Unproofread scanNot analysed yet
36 Aliquando contra abundant ociose, non tamen sine incommodo: ut cum similitudinis particulae non similitudinem, sed ipsam rei veritatem notant. quod Iudaei dicunt caf vel sicut veritatis. Quare aut abundant, aut vim adserendi habent, aut (ut ita loquar) identitatem notant: ut Deut. 9, In illis autem recol, sicuti omnia verba quae locutus est Dominus, id est, illa ipsa omnia intrant. Iud. 13, Non fecisset nos audire cazoth, sicut haec, id est, haec. Rom. 9, Quia non ex fide, sed tanquam ex operibus legis. Non similitudinem, sed rem ipsam indicat. Omnino enim ex operibus legis iustificari volebant. 1 Corint. 4. Sic nos existimet homo, ut ministros Christi, et oeconomos. Luc. 22, Erat sudor ipsius tanquam guttae sanguinis: id est, erant guttae sanguinis. Eodem modo etiam καθὼς sicut, usurpatur. 2 Corinth. 1. Quemadmodum et cognovistis. Graeca scholia habent δι ὦν . sed multo magis is sensus est 1 Corinth. 1, Quemadmodum testimonium Christi confirmatum est in vobis. Iohann. 1, Sicut unigenitus a patre: id est, utpote vere unigenitus a patre. 2 Cor. 3, Transformamur in eandem imaginem, tanquam a spiritu Domini. 37 Saepe uno aut altero solum verbo alluditur ad similitudinem, ut sit medium quid inter Metaphoram et similitudinem. Alas aquilarum. 38 Et contra non raro ea, quae in speciem essentialiter dicta videntur, ita accipienda sunt, tanquam particulam similitudinis habeant praepositam: ut Psal. 39, Ecce palmae spatium. Item Exod. 19, Super alas aquilarum gestavi te: i. veluti super alas? Ioel. 1, Dentes eorum dentes leonum: i. sicut dentes leonum. 39 Praepositiones aliquando iterantur sine aliqua necessitate, ut in constructione Nominis dixi. Psal. 110, Ex utero, ex aurora: pro, ex utero aurorae. Iohan. 1, Ex Bethschaida, ex civitate Andreae. et mox sequenti: In paschate in festo. 40 Quod et Quoniam, nonnunquam ferme abundant: ut 1 Reg. 1, Tu dixisti Domine mi rex, quod Salomon filius tuus regnabit post me: poterat simpliciter dici. Tu domine mi rex dixisti, Salomon filius meus regnabit post me. Iohan. 1, Et dixit quod non sum ego Christus.