Latin
3.9.9 to 3.9.14
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda 3.9.9-14
Unproofread scanNot analysed yet
8 Ἱνα Ut, particula non suo loco posita. 1 Cor. 9, Satius est me mori, quam gloriationem meam evacuet, id est, quam ut quis gloriationem meam evacuet. 9 Si, conditionalis coniunctio haud raro non suo loco reperitur. 1 Cor. 14, Sic et vos per linguam si non significantem sonum dederitis: pro, sic et vos frustra loquemini, si per linguam non significantem sonum dederitis. 10 De, praepositio non suo loco posita. Gen. 2, Formavit Deus hominem pulverem de terra: pro, de pulvere terrae. nisi quis dicat esse appositionem valde emphaticam, quod homo iam formatus adhuc vere tantum pulvis et cinis fuerit, ut Abrahamus de se dicit. 11 Tantum. Isa. 28, Erit tantum pavor intelligere auditum: pro, erit pavor tantum intelligere auditum. 12 Εὡς Donec, non suo loco positum est. 2 Thes. 2, Mysterium enim iniquitatis iam agitur, tantum qui obstat nunc, donec de medio tollatur, et tunc patefiet iniquus ille. Debebat enim Donec praeponiante ὁ κατέχων ,qui obstat. hoc modo: Mysterium iniquitatis iam agitur tantum: scilicet id in mora est, donec is qui obstat, e medio tollatur. Sensus enim est, tantum id temporis aut morae restare, donec is qui obstat Antichristo, de medio removeatur. Vult enim eis impedimentum Antichristo obiectum, et certum impedientis terminum indicare. Germanica commode vertit: Dann es regt sich bereit die bosheit heimlich /oben das /der es jetzund auf helt /muss hinweg gethan werden /und als dann wirt der boshafftige geoffenbaret werden. 13 Omnis, non suo loco positum, ut Proverb. 22, Omnis via viri recta est in oculis eius: pro, Omni viro suum vitae institutum aut curriculum probatur. Terentius: Patres sunt iniqui iudices in omnes adolescentes: pro, omnes patres sunt iniqui iudices in adolescentes. Adverbia interrogandi, cur, quare, etc. saepe non immediate iunguntur illi propositioni, de qua interrogant: sed alicui alii, quae illi coniuncta est eamque praecedit, ita ut aliud quiddam quaerere, quam id quod quaerant, videri possint. Dicetur de hoc, exemplisque confirmabitur in capite de interrogatione et responsione.