# Clavis scripturae sacrae, pars secunda 4.14.2-5

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda, 4.14.2 to 4.14.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/4.14.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/4.14.2

Sic ratio absolutionis et damnationis per colloquium exponenda esse, in extrema die dicitur, Matthaei 25. Quae est tantum quasi quaedem hypotyposis maioris energiae causa a Christo adhibita, alioqui omnes scient in illo die, quin et in morte corporali sciunt iustas causas suae damnationis, nec audebunt ibi cum tanto iudice expostulare: et contra pii sciunt fide se ob Christi meritum salvatos esse. Sic forte possis accipere Christi dictum, Luc. 13: Amen dico vobis, non videbitis me, donec dicatis: Benedictus, qui venit in nomine Domini: non illorum poenitentiam, sed suam abitionem ad patrem et glorificationem, ipsis tandem perniciosam futuram, indicat. Ponitur ergo eorum confessio maiestatis Christi, pro potenti Christi exhibitione: agnitio et confessio rei, pro re ipsa eiusve patefactione. Vicinum huic est illud: Amodo videbitis filium hominis sedentem ad dextram patris: id est, sedebo et glorificabor, idque cum vestra pernicie. Nec tantum usitata, sed etiam inusitata pro iis ponuntur, quibus videri possunt coniungi, ut paulo ante dixi de loco Exod. 2, Canis non mutivit aut latravit. Sic, Pascetur agnus cum lupo, et vitulus cum catulo leonis, et parvus puer ludet cum serpente. Ex his exemplis apparet, Hebraeos saepe quaedam ponere pro aliis adiunctis, nec esse ad impletionem prophetiae veritatisve sermonis necesse illa accidere, aut esse ea ipsa quae ad verbum dicuntur: sed solum ea, quae per illa indicantur, et quodammodo monstrantur. Prophetae huiusmodi locutionibus resertissimi sunt: quas cum interdum Iudaei et alii non intelligant, multum decipiuntur. Sic dicuntur septem mulieres apprehensurae virum unum, etc. et in omnibus desertis futuros tempore Meschiae, fontes et stagna, pinus et abietes, omnes vias planas, etc. Latini et Graeci plerunque ex consequente antecedens intelligi volunt. At Hebraei contra ex antecedente consequens intelligunt, ut per exire, abire, proficisci indicatur perveniri aliquo. Mar. 1, In hoc exivi, ut doceam: id est, ab hoc in mundum veni. Et 8, Exierunt Pharisaei, et coeperunt altercari cum Christo: id est, exeuntes domo ad eum pervenerunt, ac cum eo disputarunt. Mar. 3, Audientes propinqui eius exierunt, ut eum caperent: dicebant enim, quod apud se non esset: id est, venerunt. Sic forte eiusdem 11, Cum vespera iam hora esset, venit in Bethaniam cum duodecim. Luc. 3 dicebat Baptista exeuntibus turbis, ut ab eo baptizarentur: Genimina viperarum, quis vobis monstravit ut fugeretis a ventura ira? pro, quae egressae ex suis oppidis, ad eum pervenerunt. Sic forte accipiendum est illud Rom. 1, Iustitia Dei patefit in Evangelio: pro, exhibetur: ex praecedenti, consequens. Non enim solum docetur aut annunciatur iustitia et salus per Evangelion, sed etiam reipsa hominibus exhibetur, et communicatur per imputationem, et etiam per infusionem.

---

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/flacius-m-clavis-2.xml.
