Latin
DE TROPIS ET SCHEMATIBUS SACRARUM LITERARUM, TRACTATUS IV, DE VERBIS, QUAE PER SUUM INFINITIVUM et SOLEO, POSSUM, VOLO, CONOR, AUT PERMITT…
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda 4.16
Unproofread scanNot analysed yet
Cum in omni actione sint causae et effectus, principium et finis, accidit saepe, ut verba actiones significantia retro ad causas retrahantur, ponanturque pro causis, principiis, et inchoatione actionis. Quare cum actionum causa sint, facultas, voluntas, ius, permissio, saepe fit, ut verba Hebraea, praesertim futuri temporis, sint exponenda per volo, possum, permitto, soleo, debeo, ac proprium infinitivum, ut propemodum cum potentiali modo convenire videantur. Exempla, ubi per soleo et infinitivum fit interpretatio. Gen. 29, Non fiet sic in locis nostris, ut iunior prius elocetur, quam senior: id est, non solet fieri, Genes. 6, Accipe tibi de omni cibo, qui comedetur, id est, come di solet. Levit. 5, Saepius de omnibus, quae facit homo, id est, solet facere. Deut. 1, Et persecuti nos sunt, sicut facient apes, id est, facere solent, Deut. 28, Sicut volabit aquila. Iud. 17, Quisque quod bonum est in oculis eius faciet, id est, facere solebat. 1. Sam. 2, Sic facient omni Israeli, id est, sic facere solebant. 1. Samuel. 20, Ecce non faciet pater meus rem parvam, vel magnam, ut non indicet mihi: id est, ecce non solet facere. Licet autem valde istis similia exempla etiam tali quadam Regula complecti. Futurum tempus in verbis actionem significantibus, admodum crebro habitualiter accipitur, et exponendum per soleo et infinitivum eiusdem verbi. Isaiae 1, Iustitia morabitur in ea, pro, solebat morari. Ibidem, Pupillos non iudicabunt, et causa non intrabit ad eos: pro, non solent iudicare, non solent intrare. Sic etiam Virgilius inquit: Et quantum longis carpent armenta diebus, Exigua tantum gelidus ros nocte reponet.