Latin
4.2.6 to 4.2.9
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda 4.2.6-9
Unproofread scanNot analysed yet
Vicina huic materiae videri queat controversia de verbis ac sensu: de qua forte postea suo loco plenius agetur. Solet vero illud praecipue in ea disceptatione praecipi, ut non tam verba quam mentem auditoris attendamus. Quod quidem rectissime dicitur, si quis alia ratione eius mentem percipere potest: nam alio qui unde ea rectius, quam ex eius propriis verbis, quibus eam ipsem et exprimere voluit, accipietur? Discernendae vero sunt accurate significationes vocum, ita ut discernamus proprias a figuratis. Praeterea ut etiam proprias dividamus: nam etiam propria significatio aliquando subdividi potest. Multo magis figuratae significationes accuratissime sub dividendae sunt, ita quidem, ut etiam sciamus, per quem tropum a genuina ac maxime propria ad hanc aut aliam tropicam unaquaeque vox in proposito textu migraverit. Quinetiam gradus illarum tropicarum notionum, aut a significatione declinantium expendendi sunt: ut solerter animadvertamus, quanam occasione, et quousque tandem illa a sua, quasi nativa sede recedens, progressa sit. Non mox vocabulum, pluribus rebus aliquo modo differentibus attributum, diversa significat. Potest enim fieri, ut illa diversa communem quandam rationem habeant: ut fit in vocibus generum ac specierum. Sic una notione Tristicia significat tristiciam secundum Deum, et tristiciam seculi. Sic multiplex dilectio, timor, zelus, et similia in genere una notione communi vocabulo notantur.